EXERCITIA PERFECTI XIV Kalendas augusti LATÍN IV Seminarius Medellinensis PVGNA DISCIPVLORVM / Ecce puer quī ē lūdō domum revertitur. Quis est hic puer? Mārcus est, sed difficile est eum cognōscere, nam sordidus est et sanguis dē nāsō eius fluit. Hodiē māne vestīmentaMārcīmunda erant atque tam candida quam mundus -a -um = pūrus candidus -a -um = albus 5 nix nova, nunc vērō sordida et Qmida sunt. Cūr vestis (utnix) vestis -is/= vestīmenta Mārcī Qmida est? Vestis ūmida est, quod Mārcus per imbrem ambulāvit. Nec modo Mārcus, sed etiam Titus et Sextus per imbrem ambulāvērunt. Omnēs discipulī vestīmentls ūmidīs domum revertuntur. 10 Sed cūr sanguis dē nāsō fluit Mārcō? Sanguis eī dē nāsō fluit, quod Mārcus ā Sextō pulsātus est. Nōnne Mārcus Sextum pulsāvit? Prīmum Sextus ōs Mārcī pugnō pulsāvit, deinde Mārcus et Titus Sextum pul­ Mārcus ā Sextō pulsātus est (pass) = Sextus Mārcum pulsāvit (āci) sāvērunt. Sextus, quī māior est quam cēterī discipulī, 15 cum Mārcō et Titō pugnāvit et ab iīs pulsātus est. pugnāre cum = pugnāre contrā Puerī pugnāvērunt in viā angustā quae Tusculō ad angustus -a -um «-►lātus vīllam Iūliī fert. via fert = via dūcit (ad) genū-ūsn,p/genua -uum Nōn modo vestis, sed etiam faciēs et manus et genua Mārcī sordida sunt. Cūr tam sordidus est puer? Sordi­ humus -ī/= terra; huml (loc) = in humō dus est quod humī iacuit; humus enim propter imbrem 20 ūmida et sordida est. Et Mārcus et Sextus humī iacuē­ runt. Prīmum Mārcus iacuit sub Sextō. Titus vērō Mār­ genū cum vocāre audlvit ac Sextum oppugnāvit. Mox Sextus ipse huml iacēns ā duōbus puerīs pulsātus est; magnā vōce patrem et mātrem vocāvit, nec vērō parentēs eum 25 audīvērunt: vōx Sextīā nūllō praeter puerōs audīta est. Mārcus ātrium intrāns nōn statim ā patre suō cognōs- // citur, sed cum prīmum filius patrem salūtāvit, Iūlius cruor -ōris m - sanguis cōn-spicere -iō = vidēre meus filius, voc mīfilf/ vōcem filiīcognōscit. Tum cruōrem in faciē eius cōnspi­ ciēns exclāmat pater: UŌ mī fīlī!Quis tē pulsāvit?" 30 Mārcus: "Bōs īrātus cornū mē pulsāvit!" cornua ■A W"11 bōs bovis mJf coTnū-ūsn(dēclIV): sing nōtn cornā acc cornū gen cornās dat cornw abl cornw plūr corntia cornua cornuum cornibus cornibus Iūlius: uId vērum nōn est! Is quī tē pulsāvit cornua nōn gerit. Ā quō pulsātus es?" Mārcus: aĀ Sextō pulsātus sum." Iūlius: "Intellegēbam tē nōn cornibus, sed pugnīs 35 pulsātum esse. At cūr tu pulsātus es? Certē nōn sine causā Sextus tē pulsāvit. Incipe ab initiō: ille prīmum ā tē pulsātus est!" Mārcus: "Minimē! Prīmum ille mē pugnō pulsāvit sine causā, deinde ego illum pulsāvl!" Iulius: "Tune sōlus Sextum pulsāvistī?" Mārcus: uEgo et Titus eum pulsāvimus." Iūlius: "Quid? Vōs duo ūnum pulsāvistis? Duo cum ūnō pugnāvistis?" 40 45 Mārcus sē et Titum excūsāre cōnātur: aAt pugnāvi­ ex-cūsāre <-►accūsāre mus cum puerō māiōre. Sōlus Sextum vincere nōn pos­ sum, nam is multō māior ac validior est quam ego. Sextus tam validus est quam bos!" Iūlius: "Et tū tam sordidus es quam porcus! Cūr sor­ 50 dida est vestis tua nova? Humīne iacuistī?" porcus -īm humī-ne Mārcus: "Humī iacul: Sextus mē tenuit. Sed is quo­ que humī iacuit: nōs eum tenuimus!" Iūlius: "Iam satis audlvi dē pugnā vestrā indignā. Nam certē nōn decet pulsāre puerum minōrem, sed 55 duōs puerōs cum ūnō pugnāre indignissimum est — pugna -ae/< pugnāre in-dignus -a -um = nōn dignus nōn decet = indignum est hoc nūllō modō excūsāri potest! Nōlī mihi plūs nārrāre dē hāc rē! Age, I in cubiculum tuum ac mūtā vestīmen­ ta! Dāvus tibi alia vestīmenta dabit." Mārcus Dāvum sequitur in cubiculum, ubi cruōrem 60 et sordēs ē faciē, manibus, genibus lavat ac vestlmenta mūtat. Puer vestem sordidam pōnit aliamque vestem mundam et candidam induit. Interim Aemilia ātrium intrat. Māter familiās statim sordēs et vestīgia Mārcī in solō cōnspicit et "Sordidum 65 est hoc solum!" inquit, "Aliquis pedibus sordidīs in solō mundō ambulāvit! Quis per ōstium intrāvit? aliquis ē familiā nostrā?" "Porcus intrāvit!" ait Iūlius. Aemilia: aQuid ais?" 70 Iūlius: "Torcum intrāvisse' āiō." Aemilia: "Ain' tū? Porcusne ātrium intrāvit?" sordēs-ium/p/ (vestem) pōnere <-►induere interim = dum haec aguntur solum -īn ali-quis (: nesciō quis) ali-quid (: nesciō quid) ait = āiō ais ait dīcit — — āiunt ain'? = ais-ne? Iūlius: "Torcus' quī intrāvit est tuus Mārcus filius!" Iūlius 'Mārcum intrāvisse' dīcit, at nōn dīcit 'eum ā Sextō pulsātum esse et huml iacuisse.' Aemilia, quae iam intellegit puerum sordidum ā pa- 75 tre 'porcum' appellātum esse, "Ubi est Mārcus?" in­ quit, "Cūr nōndum mē salūtāvit?" Iūlius: "Mārcus lavātur et vestem mutat." post-quam <->ante­ quam Mārcus, postquam vestem mūtāvit, mundus redit et /// mātrem salūtat. 80 "Salvē, mī filī!" inquit māter, "Bonus es puer, quod lūdō-ne statim vestem mūtāvistī. In lūdōne quoque bonus puer fuistī?" sum ful es fuistī est fuit esse fuisse Mārcus: "Profectō bonus puer fuī, māter. Laudātus sum ā magistrō." Mārcus dīcit *sēbonum puerum fuisse 85 et laudātum esse', quamquam puer improbus fuit et ā falsus -a -um <■+vērus mentīri = falsum dīcerc magistrō verberātus est. Quod dīcit nōn vērum, sed falsum est: Mārcus mentltur. Iūlius: "Quid magister vōs docuit hodiē?" multa (npl) = multae rēs cētera (npl) = cēterae rēs nōs, dat nōbīs Mārcus: "Multa nōs docuit: legere et scrībere et com- 90 putāre et cētera. Primum magister nōbīs aliquid recitā­ vit, nesciō quid: nihil enim audīvī praeter initium!" Mārcus dīcit 'sē nihil audīvisse praeter initium', id quā dē causā? = dē quā causā? = cūr? omnia (npt) = omnēs rēs (hil) quod vērum est. Aemilia: "Quā dē causā nōn omnia audlvistī?" Iūlius: "Hahae! Magistrō recitante, Mārcus dormī­ vit!" Iūlius ^Mārcum dormīvisse' dīcit, nec vērō māter crēdere = vērum esse putāre id crēdit. 95